Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique eadem serie uocationis etiam in euangelio nos dominus adhortatur dicens:? u eni t e ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. deinde iugum suum suaue et onus leue esse commemorat, quoniam qui desperauerit medicinam sanus esse non poterit. et . ideo omnibus grata est mansuetudo.quae uulnera interiorum curat animorum.

Uenturus igitur ad aegrotos, uenturu- ut medicus, qui grauia ulcera nostra curaret, medicamenta proponit, ut audiant homines et ad remedium salutis fida sedulitate concurrant. sic illa in euangelio meruit sanitatem, quae profluuio per duodecim annos sanguinis laborabat. audiuit medicum uenisse, festinauit contingere dicens: si tetigero fimbriam eius, salua ero.

intra se hoc dixit et Christus audiuit, et tetigit fimbriam et uirtus de saluatore processit quae curauit aegram, firmauit inualidam, profluuium statuit, pietatem probauit. similiter ergo et hic omnes gentes uocat ad sapientiae fontem atque prudentiae, redemptionem omnibus pollicetur, ut nemo trepidet, nemo desperet, ubi nullus excipitur, sed omnis anima inuitatur ad gratiam, ut sine pretio redimatur a crimine et fructum uitae adipiscatur aeternae.