Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ideo eam Christus abscondit, ut eam stulti non intellegant, prudentes studiosius quaerant et enarrent in progeniem alteram, quae spiritus foret uirtute perfectior, quoniam generatio superior infirmitate fidei perfectae sapientiae cognoscere sacramenta non potuit et ideo signum quaerebat, ueritatem repudiabat, cum utique non ueritas signi, sed signum ueritatis sit.

unde respondit ei dominus: generatio nequam et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisilonae prophetae. ad arguendam itaque perfidiam Iudaeorum Ionae exemplum accersitur, eo quod Nineuitae signo crediderunt et praedicationem Ionae, qui fuerat in utero ceti, sequendam putarunt, Iudaei autem nec post resurrectionem domini Iesu crediderunt, qui de corde terrae post triduum resurrexit et uiuit ac regnat per omnia saecula. amen.

EXPLANATIO PSALMI XLVIII.

Huius titulus est: In finem; filiis Core psalmus Dauid.

Audite haec, onines gentes, auribus perci-[*](1 sqq.] cf. I Cor. 2,1—7 7 cf. Ps. 47,14 12 *Matth. 12,39 15 cf. Ion. 3 )[*]( 1 dkputat BCmlfJ 4 cupiebat B 5 in om. F mistfrio DE ministerio F 6 ideo] add. enim a 7 ennarrent C enarrant F progcnie altera (iav 9 per infirmitatem (Jav 10 querebant fJ repudiabant 0 13 nisi] add. signum Bm2(i 14 arcessitur BCDmlE 15 niniuitae BC{J(av) 17 iesu domini BCft 18 et uiuit — 19 amen om. «, add. Finit (ExplicitC) psalmus XLVII. Inmo mo mo no cipit psalmus XLVIII« Explicit de psalmo XLVII. Incipit de psalmo XLVIII0 )[*](praeseribunt: Psalmi (In psalmum v) XLVIII enarratio av )[*](21 *Ps. 48,1 23 *Ps. 48, 2 )[*](21 Huius — 22 Danid om. (i cuius BC chorae A corae (7 Chore a 23 percite F )

362
pite, omnes qui habitatis orbem terrae, in principio ipso uocem domini salutaris agnoscimus gentes uocantis ad ecclesiam, ut errori renuntient, ueritatem sequantur et pii cultus munus agnoscant. sed -quia serpentis uenenis infecta erant corda successionis humanae et peccatis obnoxia conscientia, dum desperat ueniam, se reuocare non poterat, remedium pollicetur, indulgentiam sponte pietatis suae largitate promittit, ut reus non timeat, bene conscius gratuletur, quod bono domino exhibeat ministerium seruitutis, qui nouerit peccata donare, honorare uirtutes.