Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sed quia in uetustis exemplaribus aliquibus repperimus: εὐρίζω ἁγαλλιάματι πάσης τῆς γῆς, quod Latine significat \'bonaradice exultatione uniuersae terrae1, sensum quidem eundem aduertimus, quia diuina in nobis dei patris dona laudentur, qui dedit nobis exultationem bona radice fundatam, deum uidelicet Iesum, ueram et fecundissimam uitem, de qua sacramenta fluxere caelestia, in quibus est perpetua et diuturna laetitia, quod his abluatur omne peccatum et conscientia interna mundetur, elocutionemque conuenire cognoscimus, quia bene radicata exultatione laetamur qui exultamus in Christo. saeculi enim laetitia temporalis est, perpetua autem laetitia eius qui gaudet in domino.

M Sion S ion, latera aquilonis s, ciuitas regis magni. deus in gradibus eius dinoscitur, cum sus cipiet eam. cur sit exultatio uniuersae terrae, euidenter expressit, quoniam dominus Iesus ecclesiam sibi ex peccatoribus congregauit. itaque qui erant ante latera aquilonis, id est socii et inhaerentes diabolo, cui dicitur: exurge, aquilo, ut ueniat auster, facti sunt Christo fideles. ipsi sunt enim de quibus dicitur: qui confidunt in domino sicut mons Sion.