Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

dominus, inquit, meus et deus meus. tunc ergo plenissime diuinitatem eius dominationemque confessus est, ubi eum resurrexisse non dubitauit ab inferis. denique in Sion hymnus deum decet et uotum ei soluitur in Hierusalem. quid igitur mirum, si in ciuitate caelesti et in illo superno et aetherio loco potentia eius uehementius praedicatur?

Addidit: dilatans exultationem uniuer s ae terrae. et uere magnus dicitur, qui istius terrae, in qua ante intolerabilium peccatorum germina pullulabant, ubi erat maeror, tristitia et gemitus, exultationem toto orbe diffudit. itaque hominum eonscientia, quae ante flagitiorum suorum gurgitibus [*]( 8»Ps. 47, 2 14*Ioh. 20, 25 18 Ioh. 20, 28 21 cf. Ps. 64, 2 24 *Ps. 47, 3 26 cf. Esai. 35,10 ) [*]( 2 quasi] amoto quasi (sic) F recuso Bml 3 cantionis v misterium ÅF 5 iudaeos Bml apud iudaeos Bm2Cv et om. BCml 7 psallit] add. Explicit de titulo. Incipit de psalmo C 18 ammirans codd. 21 syon codd. ymnus BC soluitur ei F 22 hyerusalem B iherusalem C ierusalem (t 23 aethereo ACfiav 24 exultationes BCml 25 dicitur om. BFa 26 intollerabilium AB 27 tristitiae codd. av, correxi conscientia hominum BOfJ )

349
demersa lugebat, nunc per indulgentiam Christi et remissionem omnium peccatorum -netu absoluta laetatur. conuenit igitui et si ita intellegamus ut diximus.