Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ideoque plerique grauiter conteruntur, sicut uersiculus significat qui secutus est: in s piritu uehementi conteres naues Thar sis. nam dum ad perfectionem fidei desiderant dei famuli peruenire, commacerant corpus suum castigando seuerius et redigendo in ministerium seruitutis, ne reprobentur qui fuerant iam probati.

hoc autem faciunt in spiritu sancto ualido atque uehementi. est enim spiritus consilii atque uirtutis, ut nimia abstinentia dissoluant corpus suum, quo omnes eius euacuent uoluptates, ut dicatur illis : conualescite, manus remissae et genua dissoluta.