Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Bonum est ut et parias et enutrias eum. ne coquas agnum in lacte matris suae, ne dicatur tibi: uae in utero habentibus et nutrientibus. sic enim Christus est natus ex Maria, ut agnoscas eum, sicut bos agnouit possessorem suum, et scias quia ipse te creauit et maiores tuos ipse possedit. non eum quasi paruulum nutrias, sed quasi uerum atque perfectum deum ex uero et perfecto deo noueris adorandum.

sic enim magus adorauit, ut non in lacte matris agnum coqueret, sed quasi deum ueneraretur aeternum. denique ut eum inueniret caelum aspiciebat; non ergo quaerebat in terris quem de caelo fulgens stella monstrabat. ideo eum Maria non parturiuit, sed peperit, quia et dominum et salutare sciebat ex se esse generandum, sicut ipsa testatur dicens: magnificat anima mea dominum et laetatus est spiritus meus in deo salutari mea . ibi ergo dolores sicut parturientis. dolor est ut parturias, dolor est ut enutrias quem in principio debes habere perfectum.