Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et ut euidenter montem huiusmodi nobis manifestaret, alibi quoque, cum daemonium ab homine iussisset exire, apostolis interrogantibus, qua causa illud ipsi eicere nequiuissent, ait: non eicitur hoc genus nisi in oratione et ieiunio, et addidit: si habueritis fidem sicut granum [*]( 5 .10 cf. Ps. 45, 3 6 cf. Rom. 8, 31 11 *Luc. 17,6 14 Matth. 17,19 d. Luc. 22, 3 18 cf. Gen. 27,27 21 cf. Luc. 22,48 23 cf. I Cor. 15,55 26 *Matth. 17, 20 28 *Matth. 17, 19 ) [*]( 6 transferantur DF 7 fragilitatem C 9 examinatur Cml 11 synapis D 12 si om. A 13 huic** A 16 fluctibi (sic) C 18 odor sicut B 19 inquietudini Afi anima eius] animus F et in mg. a 22 infundit Cml 23 obtundit a oculuit D (culu in ras.) F 25 iussisset exire ab homine fJ 26 nequiuissent eicere fl )

336
sinapis, dicetis huic monti: transi hinc illo, manu significans, quis ille mons esset quem posset perfecta transferre fides. perfecta enim fides grano sinapis comparata est dicente apostolo: si habeam omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.