Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sicut enim terrarum fertilitati fecunda bonis operibus et deuotionis ac fidei fructibus anima comparatur, ut odor Iacob sicut odor agri pleni, ita etiam procellosi maris inquietudine figuratur anima eius, qui quietus esse non nouit et amaris cogitationibus excitat graues fluctus. denique nec osculo foUO dominus Iesus Iudae proditoris amaritudinem temperauit. suscepit osculum proditor, infudit uenenum, mortem inrogauit, cuius aculeum quidem Christus obtudit, sed solus proditor non euasit.