Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Exaltabor inter gentes et exaltabor in terra. erat sublimis dominus in excelsis, id est in angelis et archangelis, in patriarchis et prophetis, qui de illo sublimia sentiebant nec eum terrenis imaginibus et simulacris scrupeis conferebant, sed non erat sublimis in populis nationum, qui deum suum in antris et spelaeorum habitaculis requirere uidebantur. denique reprehenditur Magdalena, quae Christum quasi mortuum flebat et quasi sepultum quaerebat in tumulo.

unde dicit ad eam Chnstus: Maria, quid ploras? quem quaeris? numquid eum qui posset auferri ? audiuit uocem et recognouit eum et uolebat contingere et ait dominus: noli me tangere quem putas mortuum; ad patrem uado. miraris, quod in tumulo non inuenisti quem caelestia praestolantur ? aut forte reprehenditur, quia Christum nisi fides perfecta non tangit, sicut haemorrousa plena eum tetigit fide. unde ait dominus: tetigit me aliquis; sentio de me uirtutem exisse.