Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Uacate, inquit, et uidet quia ego sum dominus . uox domini post bella sedata \'uacate\', ut nulla animarum sit occupatio, ne offusio saecularium perturbationum internae oculum mentis obducat. uacate, inquit, ab erroribus, uacate a perturbationibus, uacate a peccatis, quia omnis qui peccat [*](6 Matth. 28, 19 14 cf. Ps. 45, 10 17 II Cor. 7,5 18 Phil. 3, 20 21 cf. Eph. 6, 12 cf. loh. 14, 27 25 *Ps. 45, 11 29 I Ioh. 3,6 ) [*](1 alt. ex om. ABCml tumultos Bml 2 lactiaco AC attiaco DEm2F attico Eml 5 proficit a apostoli per totum orbam {J 7 montibus ACv 8 matheo ACp mathaeo B persica* B persica cel. an Persida? abirent C 9 imperiit Bml 10 orbe* B dissedentium Bml 14 in] ad fJav 15 est s. I. B abstuleris BmlC 19 esse om. Bml perase AB (s. 1. uel phase) fJ phase C )

345
non uidit deum nec cognouit eum, sicut in epistula sua dixit Iohannes euangelista.

uacate ergo studio cognoscendae diuinitatis, nolite terrenis operibus occupari. ideo rex Aegyptiorum augeri iubebat numerum laterum et cetera onera Iudaeorum, ne cognoscerent deum et cultui sacro uacarent, offensus Moysi et Aaron uoce sanctorum, qui dicebant: dimitte populum dei, ut eamus et seruiamus domino deo nostro.