Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

hoc autem eo profecit, ut recte per totum orbem apostoli mitterentur dicente domino Iesu: euntes docete omnes gentes. illis quidem etiam interclusa barbaricis motibus regna patuerunt, ut Thomae India, Matthaeo Persia. sed tamen, quo plura obirent spatia terrarum, in exortu ecclesiae potestatem Romani imperii toto orbe diffudit et dissidentium mentes terrarumque diuortia donata pace composuit. didicerunt omnes homines sub uno terrarum imperio uiuentes unius dei omnipotentis imperium fideli eloquio confiteri.

Abstulit ergo bella usque in fines terrae, quod factum esse non dubium est. sed uide ne bella infirmitatis abstulerit, quae sunt in corde titubantium. qui enim terrena transierit, iam non dicit: foris pugnae, intus timores, sed dicit: nostra autem conufersatio in caelis est. transi ergo mundum, ut incipias esse supra mundum; neQaoai enim\'transire\' estuel, ut dicam expressius,\'transfretare\'. abstulit ergo dominus bella quae mouebat nobis nequitia spiritalis et deuicto diabolo pacem suam nobis reliquit. arcum confregit, de quo ignita aduersarii iacula spargebantur et scuta perfidiae combussit igni, ut scutum fidei inuiolabile permaneret.