Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Motos ergo eos dicit qui in terra sunt, uel quia terra erant omnes homines in quibus erat terrena corruptio, quia oculos mentium ad sublime gratiae caelestis eleuare atque attollere nesciebant nec poterant dicere:

deus uirtutum nobiscum, cum quibus non erat nisi prolapsionis incentor et auctor erroris.. sed posteaquam uox domini in euangelio resultauit , audet propheta dicere: deus uirtutum nobiscum. bene dicit: deus uirtutum nobiscum, qui credidit quod uirgo in -utero accepit et peperit. audemus et nos dicere: deus uirtutum nobiscum, posteaquam Emmanuel, hoc est deus coepit esse nobiscum. ubi ergo Emmanuel, ibi deus uirtutum nobiscum. [*]( 1 *I Cor. 7, 22 3 Eph. 3, 1 5 cf. Matth. 27, 50—51 7 *Ps. 23, 1 15 cf. Ps. 45, 7 18 . 21 . 23 *Ps. 45,8 . 22 sqq.] cf. Esai. 7,14. Matth. 1, 23 ) [*]( 2 uocatus] add. est Bm2Cv 3 in suis uinculis Paulus fiav 6 gentilium] intellegentium B gentium Cml ille gentium [ia 7 fieretque Bm2Cv 8 perfidorum] add. et Bav 10 cottidie AB et resultat] ut resurgat {l et in mg., a decedat BCtn2v dicedat Cml 11 omnes ABCmltfav 12 ab errore] abhorrere B abhorreant {J a] ad BC, om. v corruptionem B correctionem C dissolutionem B ad] ut (in ras. m2) ad (in mg.) C 14 uirtutum F piam confessionem p moueantur a 15 motus Cml dicit eos F 16 omnes del. Bm2 uel quia F oculus B 18 cum om. n 23 concepit {Ja 24 . 25 emannhcl C )

343

S us ceptor noster deus I acob. imitemur ergo patriarcham Iacob, odorem eius, uirtutem eius, laborem eius. sicut enim Abrahae opera facere debemus, ut filii eius appellari iure mereamur, ita etiam exercitia atque certamina sancti Iacob subire debemus, ut deus Iacob deus noster esse credatur. nam si opera Iacob uel, quia illum aequare non possumus, studia operis eius ac fidei non agnoscat in nobis, quomodo quasi deus Iacob nos iuuare dignabitur?