Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Hanc uocem dedit altissimus et omnes secuti sunt populi nationum, dura peccati regna fugientes et perpetuae mortis atrocitatem atque intolerabilem flagitiorum omnium seruitutem, cum polliceretur fessis requiem, captiuis remissionem, seruientibus libertatem et decusso iugo ferreo Babylonii regis iugum suum suaue ceruicibus fidelium subrogaret, ne uacua colla gentilium rursus inimicus catenis suae iniquitatis adstringeret. Christus enim quos alligat liberat et quos adstringit absoluit.

denique, [*]( 3 *Ioh. 8, 34 6 Rom. 5, 14 13 cf. Eph. 6, 12 17 Rom. 6, 12 19 *Matth. 11, 28 26 cf. Hier. 35 (28), 14 cf. Matth. 11, 29 ) [*]( 1 simulachrorum F 4 facit peccatum fJav 7 moisen aL 11 uincula Cav 12 saluatoris Bm2p 14 simulachrorum DF 16 coepit fides {lav 17 peccatoribus Fml 18 mortuo /3 torpore Cml 21 reficiam uos {Jav 22 omnes] add. eum Bfiav 23 attrocitatem C 24 intollerabilem A 25 libartatem seruientibus remissionem DF 26 descusso Cml babilonii CD 28 cathenis CDF )

342
qui seruus uocatus a domino est, libertusest domini, et qui liber uocatus, seruus Christi e s t. ideoque Paulus in suis uinculis gloriatur dicens: Paulus uinctus Iesu. quod sub aliis contumelia, sub Christo gloria est. dedit uocem suam in passione dominus et uniuersa elementa tremuerunt, omnis terra commota est, ut ritus gentilium solueretur, fieret terra domini et plenitudo eius, ut scriptum

est, cessarent auguria perfidorum, sacrificium impietatis cognitio fidei et studium deuotionis abolerent. dat uocem suam dominus cotidie et resultat in cordibus singulorum, ut terrenum omne decidat eius qui bene credit affectu atque omnis interiorum sensus animorum ab errore, a corruptione luxuriae et dissolutione ad cognitionem caelestium sacramentorum et studium castitatis, a nequitia ad uirtutem pia confessione moueatur.