Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

nec derelinques animam meam in inferno. ergo quia suberat ei nec in carne peccare, diuine ait: ego in patre et pater in me est, etalibi: traditus sum et non egrediebar. abeo utique non egrediebatur, [*]( 4 *I Cor. 12, 8-11. 9 . 12 cf. Ps. 45, 5 15 *Luc. 1, 35 18 cf. Ioh. 2, 19 20 cf. Ps. 45, 6 26 *Ps. 15, 10 28 loh. 14, 10 Ps. 87, 9 ) [*]( 1 ergo BCml 2 dei uerbo (iv 3 quatuor Cfiav 4 datur per spiritum BC 7 hic FmI 8 operatur omnia av 9 hii codd. 10 ministrorum b 12 his] huius Bm213 supernis {J 14 a] in F 15 gabrihel C angelns gabriel F 16 uiui om. fJa 18 ammirabile codd. 19 inter fJ 21 siue] scilicet F 23 relinquit Bml 26 ne DF 28 est om. BOll )

339
cui dixit postea: exsurrexi, et adhuc tecum sum. ubi autem aliquis gratfius peccat, commouetur in eo -deus, ut ab eo transeat. unde et Adae peccanti deambulare uisus est et Stephano stare, quia ille in praeuaricatione lapsus est, hic in martyrio coronatus.

et in Zachariae libro ita scriptum est: ambulabit in commotione mmitationis irae suae dominus. simile et in euangelio dictum est Iudaeis: ecce derelinquetur uobis domus uestra deserta; dereliquit enim dominus Iudaeos et statim secuta est ruina synagogam. quodsi eam Christus non deseruisset, numquam eam supremum secutum esset excidium. aperuimus ergo quod dictum est: deus in medio eius, non commouebitur.