Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

His igitur fluminis superni meatibus ciuitas illa in qua deus inhabitat inrigatur et sanctificatur altissimi tabernaculum, omnis anima quae inhabitatur a Christo uel corpus illud quod uirgo generauit, de quo Gabriel angelus dixit: et quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei uiui. bonum tabernaculum, quod nulla potuerunt obumbrare peccata, admirabile templum dei et aula caelestis, quod solutum corrumpi

non potuit, sed intra triduum resurrexit resuscitatum ab ipso qui mortuus uidebatur. nec mirum, quando deus in medio ciuitatis eius erat nec commotus est, siue quia nullius peccati prolapsione commotus est dei filius nec alicuius erroris offensione titubauit aut corporalis inlecebrae nutauit inpulsu, siue quia non reliquit animam eius dei gratia, sed inseparabilis in ea mansit, quod ab omni conluuione delicti inmaculata durauerit. unde et ad patrem dei filius dixit: