Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ecce uide gratiam Christi, uide beneficia eius. posteaquam Christus aduenit, haec caro quae erat umbra mortis coepit per gratiam domini refulgere et habere lumen proprium, unde et dictum est: lucerna corporis tui est oculus tuus. sed uide de quo oculo dicat: non de exteriore, sed de interiore. si oculus, inquit,

tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. interior utique est oculus qui totum hominis corpus inluminat, interior est etiam oculus qui affert toto corpori caecitatem, quia scriptum est: si autem nequam fuerit oculus tuus, totum corpus tuum tenebrosum erit. uides in uno homine, ut, unde tenebrae nascuntur, inde lumen oriatur.

ipse tibi ergo es caligo uel lumen, caligo iniquitatis et tenebrae peccatorum, lumen innocentiae. ipse tibi ergo es uel iniuriae auctor uel gratiae; operatio diuina nil errat. lumen in te ipso est, quia innocentia infantia tua est, pura mens hominis ante adulescentiae lubricum et iuuentutis errorem. tu tibi ergo tenebras fecisti esse quod lumen est. denique idem oculus, hoc est sensus hominis tenebrosus est in peccatore, splendidus in innocente.