Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Dicentes haec de nobis quid de carne domini nostri Iesu Christi dicimus? qui utique suscepit carnis istius ueritatem et ideo semet ipsum humiliauit usque ad mortem, mortem autem crucis. diligenter adtende et considera singula. uide quia uolens suscepit hanc formam corporis nostri et tuae obsequia seruitutis, in similitudinem hominum factus, non in similitudinem carnis, sed in similitudinem hominum peccatorum; omnis enim homo sub peccato.

ideo et specie inuentus uthomo — ut scriptum est de eo: et homo est, et quis cognoscet eum? homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum operationem —, ut homo, inquit, humiliauit semet ipsum, quia ad eos deus uenit qui humiliati fuerant liberandos. ipse se ergo humiliauit propter nos. non ergo corpus illius corpus mortis, siquidem corpus est uitae, nec caro illius umbra mortis, siquidem fulgor est gloriae, nec in quo locus afflictationis, siquidem in illo corpore omnibus gratia [*]( 5 cf. II Cor. 5, 8 7 *Sap. 9, 15 10 cf. Rom. 8, 7 14 *Phil. 2, 8 17 cf. Phil. 2, 7 18 cf. Rom. 8, 3 19 cf. Gal.3,22 *Phil.2,7 20*Hier. 17, 9 22 Phil. 2, 7-8 26 cf. Hebr. 1, 3 ) [*]( 2 celestis F 3 domino ex dominum B numquid BCftav 5 usque fiav 7 corruptibile] add. hoc flav 8 corpus om. fl 9 inclinetur] add ad saeculum tJav; al cf. Expos. ps. 118, tractat. 7, cap. 10 extr. 12 dicens BCml dices Cm2 nostri om. fJ 13 dicemus fJav 17 obsequentia F similitudine BC 20 ut homo] est homo A est ut homo BC alt. ut om. BCfi 21 est] add. enim BC cognoscit BC 24 erg,) se DmZF 27 quo] eo .£JI\' afflictionis DmI, add. est Bm? )

318

consolationis. humiliauit se, ut disceres quid sit humilitas. denique audi dicentem: discite ame, quia mitissumet humilis corde. ille se humiliauit, ut tu exaltareris; qui enim se humiliat exaltabitur. sed non omnes qui humiliantur exaltabuntur; multos enim crimen humiliat ad ruinam. humiliatus autem dominus usque ad mortem est, ut de portis mortis exaltaretur.