Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nec tamen negare possumus, quod multis humilietur et caro, loco ipso, inlecebris ipsis, fragilitate quoque qua patuit errori. quae licet non a mediocri aduersario serpente decepta sit, habebat [*]( 6 *Deut. 21,14 9 cf. Rom. 6, 6 10 *Deut. 22, 23-24 20 *Deut. 22, 28-29 ) [*]( 5 bona fJ coabitaueris B 8 is qui] qui* is D 10 afflicticnis tJ uirgo desponsata fuerit v 12 ciuitatem A 16 qui a qui humiliauit inquit BCft 19 et] add. si Cml 22 dormierit w 27 ccnditio codd. av uidetur Bm2 29 possum BF 30 qua] quia B.ĮJ patuet Bml 31 quae om. BCmlfia licet] add. c-nim a sit] sic fJ )

317
tamen sui non mediocrem gratiam, antequam peccatum inreperet: in conspectu erat dei Adam, in paradiso uigebat, caelesti gratia refulgebat, loquebatur cum deo. num eum humiliatum ante legisti nisi posteaquam praeuaricatio eum humiliauit sua ?

cuius uitii hereditatem ad nos utique transmisit, ut in hoc corpore constituti nolimus peregrinari de corpore et adesse deo. et ideo humiliamus animam nostram, quae se ad deum gestit attollere; sed corruptibile corpus grauat animam terrenaque habitacula praeponderant, ut mens deuota deo frequenter inclinetur nec se subicere deo possit, quoniam subiectionem sui sapientia carnis ignorat, quae nostrum inuoluit affectum.

Dicentes haec de nobis quid de carne domini nostri Iesu Christi dicimus? qui utique suscepit carnis istius ueritatem et ideo semet ipsum humiliauit usque ad mortem, mortem autem crucis. diligenter adtende et considera singula. uide quia uolens suscepit hanc formam corporis nostri et tuae obsequia seruitutis, in similitudinem hominum factus, non in similitudinem carnis, sed in similitudinem hominum peccatorum; omnis enim homo sub peccato.