Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et Septuaginta uirorum uidetur cum his sententia conuenire , cum dicunt [quia scriptum est]: quoniam humiliasti nos s. cuius interpretationis testimonia de scripturis nobis sunt arcessenda diuinis. ait enim in Deuteronomio: si exieris, [*](1 cf. Ps. 43, 20 2 cf. Luc. 1, 79 7 Aquilas Ps. 43. 20 10 cf. Mich. 1,8. Esai. 13, 21 23 Ps. 43, 20 25 *Dcut. 21, 10-11 ) [*]( 1 montis Dml in] tanun F 3 uerbum dti est v 4 inteinae BCtnlFa 6 et 6m. a 8 syrenum Am2 tirtnarum Bm2Cv 9 siue] sui BCmlffa 10 syrcnas Am2C 11 quasdam] add. fuisse av gentiles Cml tradit Fm2a hystoriz. BDE ystoria C 12 propriae om. a can nioque BCfi canendi av illecf bra? (3 prouocabant post nauigium tr. av 13 audiendique av studio] add. illectcs av littus CmlEav ammouere BC{J nauigia av eaaque Bm2C 14 gratia B sequercntur av incidisse tm. av naufragium] add. facere solitos av 15 uetustas ftav hystoria C, (Jrn. B9av 18 littus Cmlftav 19 littoris ftav ea] add. in DF 20 cum] si fiac 23 quia — est delnui 24 sunt nobis v 25 accesitnda F in om. a deuteronomium cca )

316
inquit, in pugnam aduersus inimicos tuos et tradiderit tibi eos dominus deus tuus in manus tuas et depraedatus fueris spolia eorum et uideris in ea depraedatione mulierem bonam specie et cohabitaueris cum ea, et infra:

si nolueris eam postea, dimittes eam liberam, quia humiliasti eam. uides ergo, quoniam non natura sui eam, sed is, qui ei integritatem pudoris eripuit, humiliasse perhibetur. humilitas ergo operis est, per quod caro ista peccati corpus effecta est et locus afflictationis. iterum alibi: si d esponsata fuerit uirgo uiro et inueniens eam homo in ciuitate dormierit cum ea, educentur ambo ad portam ciuitatis suae et lapidabuntur et morietur iuuencula, quia non exclamauit in ciuitate nec inuocauit hominem qui subueniret, et uir, inquit, quia humiliauit mulierem proximi sui.

et hic eadem est huius causa sermonis, ut a corruptore humiliata dicatur. tertium quoque habes de hac re testimonium et plura, si quaeras. tamen de eodem libro audi: siquis inuenerit uirginem. quae non sit desponsata et uim faciens ei dormierit cum ea et inuentus fuerit, dabit qui dormiuit cum ea patri iuuenculae quinquaginta denarios et erit uxor eius, quia humiliauit eam; nec poterit dimittere eam per omne tempus, propter quod humilinuiteam. ipse sermo repetitus est, ut intellegas, quia non condicio carnis uideatur nos humiliare, sed culpa.