Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et filius hominis cum suis angelis ueniens inluminabit hunc mundum, ut credat omnis homo et salua fiat omnis caro. non ergo credamus antichristo, de quo dicent falsi prophetae: hic est-Christus; dies enim perfidiae erunt antichristi dies. non credamus his qui [*](3 cf. Matth. 24, 22 5 *Ps. 101, 25 9 cf. Mich. 3, 6 10 cf. Mal. 4, 2 12 Matth. 24,22 14 *Matth. 24,23—24 24 cf. Matth. 24,27 27 cf. Matth. 24, 22 28 Matth. 24, 23 ) [*]( 1 speciem a 7 prolixitatem Bml 8 breuiantur] add. dies fiav 9 sqaalorem Bml 10 oii*tur B 12 quod (i 15 hic] add. est Bm2C 16 pseudochristi et om. DF 20 admonet av 24 reuelatur « exiit B 26 totum F occidente a orbem {l 26 et] est ABml 29 perfidi p hiis DE iis av )

265
dicent: \'Christus in deserto, Christus in penetralibus\'; iam enim omnia plena sunt Christi, ubi appropinquare coeperit ChristuS. sed cum uiderimus facta quae Christus in euangelio suo ante praedixit, tunc credamus eius aduentum, ne, dum uerum quaerimus lumen, infidelitatis tenebras incidamus.

Cauenda ergo signa perfidiae, quibus breuiantur dies atque minuuntur. sol enim obscurabitur, stellae cadent, hoc est iusti dei; sunt enim qui fulgeant sicut stellae in caelo. cum haec uidens , crede adhuc taidare Christum; ubi enim Christus, ibi fides clarior, ubi antichristus, ibi dies dimidii. de quibus utique non quereretur Dauid propheta, si ad temporis breuitatem uideretur esse referendum, cum ipse alibi dixerit: heu me quod incolatus meus prolongatus est!