Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed occurrit illud, quia dicit dominus: propter electos breuiabuntur dies et uidetur contrarium, nisi diligenter aduertas et superiora repetas. dicit enim dominus: tunc si quis uobis dixerit: ecce hic Christus, aut: ecce illicnolite credere;surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa

magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. et ideo, ne decipiantur electi, ammonet dominus quid sequendum sit, ut non falsorum prophetarum sermone capiamur neque nos eorum aliqua prodigiosa facta decipiant, sed tunc credamus Christum esse uenturum, cum dies pleni iustitiae coeperint refulgere. Christus enim pleno maiestatis suae lumine reuelabitur et, sicut fulgur exit ab oriente et toto lumen suum usque in occidentem orbe diffundit, sic