Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Lex autem synagogae caput non a principio, quia Christus erat caput ueteris synagogae quam Moyses fundauit et condidit. denique audi dicentem, quia uerbo domini fundata est: fide, inquit, Moyses grandis factus negauit se esse Pharaonis regis nepotem; maluit enim afflictis compati quam temporalibus delectari maioresque diuitias aestimauit et praetulit thesaruris Aegypti improperium Christi;aspi-

ciebat enim mercedem repromissionum dei, quae est resurrectionis gratia. sed ubi propter perfidiam Iudaeorum mortuum est infidelibus dei uerbum et excidit pectoribus Iudaeorum, legis spiritalis intellectus occubuit et nupsit synagoga ritui corporali obseruationique perfidiae. sed non fuit illa sobrietas spiritalium nuptiarum, sed adulterium castitatis. ideo synagoga libera esse non

potuit, quae male nupserat, non crediderat resurrectionem Christi futuram. unde bene ei nupsit ecclesia, cui secundum sacram dispensationem secundum carnem mortuus Christus, ut illa Iudaea anima, quae ante fuerat ligata peccato, per mortem Christi absolueretur uinculo delictorum. non nubit ergo mulier alteri uiro nisi mortuus fuerit uir suus, hoc est nisi a uinculo legitimi amoris fuerit 30 absoluta; si autem mortuus uir eius fuerit, liberata est. [*]( 5 cf. I Cor. 9,^21 13.*Hebr. 11, 24-26 ) [*]( 5 sinagogae A (passim per i) iis av 8 ipsi B ,10 permaneret BCv 15 farahonis (h I. ł.) A farao BCml faraho Cm2 afflictus Fml 19 repromissioiiis DF 21 nerbum dei Fml et excidit om. 0 peccatoribus A 25 nupserat] add. et (iav crediderat] add. in BP 27 mortuus] add. est BCfiav 30 legittimi P amortis Cml )

307

Sane tenebatur ex lege, ut fratri proprii coniugis copula: retur, si semen nullum maritus eidem reliquisset. quod uinculum magis nectebat interpretatio litterae quam gratia spiritalis. denique habebat in uoluntate frater defuncti, ut, si nollet, non acciperet fratris uxorem ad semen defuncti resuscitandum. unde calciamentum suum soluere iubebatur, ut esset a nexu copulae eius exutus quam a sui gratia ostendisset alienam.

sic enim scriptum est, quia soluebat calciamentum suum et dabat proximo suo dicens: hoc erit in testimonium in Israel. et dicebat propinquus: accipe et adquire tibi tu. et soluebat calciamentum suum. dicebant etiam adstantes: det dominus uxorem quae intrat in domum tuam, sicut Rachel et sicut Lia quae aedificauerunt utraeque domum Israel et fecerunt uirtutem in Ephratha.

sed hoc ex litterae interpretatione Iudaeum ligabat; ceterum figura erat, quod Christus uenturus esset in terras, qui semen defuncti populi resuscitaret merito fratris, quia dictum est: narrabo nomen tuum fratribus meis, et: quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, uel quia euangelium defunctae legis reparationem operaretur in posteris, ui semen, quod lex non reliquerat, euangelii tenor resuscitaret.-