Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Adiciunt adhuc isti Israelitae dicentes: posuisti nos in parabolam. gentibus, commot*ionem capitis in populis. quibus gentibus positi nisi credituris ? etenim quae acciderunt Iudaeis, in similitudinem [figura] facta sunt, ut fieret nobis typus et figura excidium Iudaeorum atque ex illa similitudine per parabolam solutionem praesentibus requiramus, quo exempla eorum cauere possimus; deinde, quia Iudaicae res omnes quasi parabolae sunt, hoc est quasi figurae egentes solutione. denique dominus Iudaeis in parabola loquebatur, ut inperiti non [*]( 1 *Rom. 7, 23 5 Aquilas Ps. 43, 14 7 cf. I Cor. 4, 9 8 cf. Ps. 43, 18 14 *II Cor. 12, 10 16 cf. Phil. 3, 8 18 Phil: 1, 21 20 *Ps. 43, 15 23 cf. Matth. 13, 10-11 ) [*]( 2 captium C 4 urguet a 5 aquila ACfi(av) 6 hiis DF iis av 10 quasi om. Dml 11 insultari Fml 12 salutaris (l 15- his] istis fiav 16 placet] add. sibi DEm2Fav pr. ut om. fJav 18 et mori lucrum est BfJ 20 israhelitae B 22 in om. A positi] posuisti Bm2Cav etenim] ista enim BC ea enim fJav 23 figurae fJav, deleui, cf. p. 303,16 27 solutionem DFml 28 Iudaeis om. P )

301
intellegerent, intellegerent sapientes, ut intellegebant apostoli et in quo mouebantur interrogabant dominum; Iudaei autem nec intellegebant nec iterum discere non intellecta cupiebant.

Quid sit parabola, accipe: Abraham igitur duos filios habuit, unum de ancilla- et unum de libera. non intellegebat hoc Iudaeus nisi secundum litteram; nesciebat quis de filiis duobus acceperit hereditatem patris, quia ad carnalia propendebat. egebat parabola solutione. uenit gentium doctor et fides nationum et intellexit, quod duae illae mulieres duo sint testamenta, unum a monte Sina, quod in seruitutem generauit populum Iudaeorum quod est Agar; et ideo Sina, quod per interpretationem \'mensuram eius\' significat; mensura autem legis est, superabundans autem gratia est.

Sina quoque \'merces\' dicitur et conuenit populo Iudaeorum, qui iustificari se mercede operum quam fidei gratia maluerunt.ergo quae sub lege eratHierusalem cum suis filiis seruiebat, quae autem sursum est Hierusalem libera est. et ideo Sarra, quae \'principalis\' dicitur, libertatem habet, quod princeps sui sit qui iustus atque integer est.

ex duobus igitur testamentis duo populi, unus Iudaeorum, alius nationum qui in Christo credidit. ille Iudaeorum qui non credidit seruit; ipse est secundum carnem natus, quia secundum carnem interpretatus est scripturam diuinam et secundum litteram, non secundum spiritum. qui autem de libera, natus est per repromissionem, hoc est cui repromiss:o ex fide.