Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Primus ergo intellectus de captiuis patribus usurpandus est, quibus insultauerunt Assyrii inludentes eis in Babylonia, quibus etiam rex ille nequissimus dominabatur Nabuchodonosor. secundus intellectus ad altiora referendus, quod saeuissimus rex diabolus est. ipse est Assyrius Nabuchodonosor qui bonis insidiari solet, ut eos in peccatum trahat per carnis inlecebram.

attende igitur hunc [*]( 1 *Ps. 117, 11 4 cf. Ioh. 18, 6 8 cf. Ps. 33, 8 9 Ps. 11, 9 16 cf. Eph. 6, 12 ) [*]( 2 sum] add. in flav, cf. Explan. ps. 48, eap. 11 3 tenere fiav cito cadunt] circumdant v 4 quia] qui fia 5 dominum iesum C 6 consueuerunt v 8 domini om. F eum] enim a 10 in circuitu impii Fml 11 eoruro. qui om. a 12 ambulat a 13 israhelitae B\' 14 loquuntur BCav subiacuerant Bml obprobrio 0 15 ierusalem B{l iherusalem C 16 fuerunt Bm2Cv 17 quas contra 0 hystoria BCD 18 babiloniam aD 21 incuruati F 23 insultauerint Cml assirii A eos BCml babilonia ACD 24 secundum Fml 25 ad s.J.B referendus] add. est BCv 26 est ipse estj et ipse fl assirius A )

300
regem eo loco, ubi dicit apostolus: uideo legem carnis meae repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in. lege peccati, hoc est in illa lege carnalis inlecebrae. aduersarius leo est qui urget obnoxios, iustos fatigat unde pulchre posuit Aquilas: spretione-m et

poinpam posuistinos his qui in circuitu nostro sunt. ita enim despicabiles aestimabantur, qui theatrum facti sunt huic mundo et angelis et hominibus, quia, etsi in testamento non peccent dei nec carnis inlecebris reflectantur a domino, tamen quasi in pompa quadam circumferri uidentur et despici, quandoquidem peccatores humilitati iustorum insultare consueuerint, ut

obprobrium ducant crucem domini saluatoris humilitatemque iustorum. denique quasi in quadam pompa theatri constitutus apostolus dicit: placeo mihi in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis. in WS placet qui omnia quae mundi sunt ut detrimentum putat, ut Christum lucri faciat, solum per uitam et mortem requirens, cui uiuere Christus est et mori lucrum, ut inueniatur in Christo.