Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid deinde sibi uult quod ait: non licet accipere panem filiorum et mittere catulis? utique filios dixit Israelitas, hoc est populum Iudaeorum, catulos autem populum nationum. quid ergo ? diuitum aut nobiliorum est accipere sacramenta caelestia et non eorum, qui magis ad cognitionem mysterii caelestis pio mentis feruore coritendant? et si Israelita fuerit aliquis remissus et neglegens uel contumax, qui reiciat post se sermones dei, Chananaeus autem, qui inpigre uelit adquirendis mentem intendere sacramentis, ille potius qui dissimulat quam iste qui defert studium praeferendus est ? non utique.