Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

In quo quidem loco uelut quosdam dubitasse cognoui, quidsitquodait: non sum missus nisiadoues quae perierunt domus Israel, quasi nobilitatem generis electi ad saluandas animas dominus quaesisse uideatur, qui uenit, ut omnes redimerentur. sed ostendere dignatus propositum, quod eos, quos primo elegerat, nequaquam refutare cupiebat et saepe deuios et errantes tamen paterno quodam reuocare quaerebat affectu. sed ubi ipsi auctorem proprium reliquerunt, sciens se deum montium esse, non uallium et regnum caelorum non a fastidientibus, sed a cogentibus diripi, paulatim conuersus ad gentes est, ut et nationum plus probaretur affectus et illorum merito pertinacia condemnaretur.