Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Tamen ne penitus refugisse uideamur, consideremus qui uicini tribubus fuerint Iudaeorum. nam ut uetera recenseamus, Philistienses tribus Iudae finitimi habebantur; ex alio latere idem tribui Ruben appropinquabant. Ammanitae quoque in deserto erant et, qui erant in finibus Tyri et Sidonis, Galilaeae copulabantur, hoc est tribui Zabulon et tribui Neptalim quae erant in Galilaea, sicut Esaias dixit:

terra Zabulon et terra Neptalim, uiam maris trans Iordane . unde potest quis colligere, quae proprietas uniuscuiusque singularum fuerit tribuum, ut certis quibusque finitimis iungerentur, quo paulatim etiam gentibus infunderetur cognitio caelestium sacramentorum . quod utique potest intellegi de illa muliere Chananaea, quae exiuit de finibus suis, ut domino Iesu occurreret transeunti et posthabitis simulacris suis adoraret uerum salutis auctorem; cui testi-