Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Merito ergo in persona populi illius dicitur: posuisti nos in obprobrium uicinis nostris, inlusionem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. qui sunt isti finitimi et quemadmodum ad uiciniam Israelitae populi pertinuisse uideantur, non est facile discernere. si spiritalis uicinia requiratur, abest quoddam lumen cognitionis ad inuestigandum mysterium Christi, praesertim cum in ipso libro Salomonis qui inscribitur Ecclesiastes didicerimus, quia, quo magis quaeritur sapientia, eo profundior iudicetur. sic enim scriptum est: dixit: [*]( 3 Ps. 31,1. Rom. 4, 7 9 Rom. 11,5 13 Rom. 11, 6-7, 10 cf. Rom. 11, 7 20 *Ps. 43, 14 28 *Eccle. 7, 24-25 ) [*]( 3 quorum — iniquitates om. a 4 peccata sunt Aa 5 propendit, s. scr. uel prae Cm2 propendet av 6 est om. BCml redemptus est pav de — 7 redemptus om. a, non suppl. Am2 13 apostolo om. B{l 14 gratia (post est) om. v 16 consequutus C 19 est consecuta BC consecuta est (iav 21 in om. a 22 hiis {J iis av in circuitu nostro sunt DF 23 uicinum BCml 24 uicina Bml 25 abest scripsi habet Bm2 habes Fm2 habena cet. av 26 misterium aD in om. F scribitur codd. v, correxit a 28 dixit B )

296
sapientiam requiram, et ipsa longe facta est a

me, longe magis quam erat, et in profundo altitudinem quis inueniet eius? unde diffidentia oboritur mihi scrutari diuinitus spirantis scripturae mysteria et eius examinare sermones, quod ille digne potuit qui inter perfectos sapientiam loquebatur. ego perfectos uideo nec inmerito perfectos dixerim, cum uideam uos sensus exercitatos habere ad discretionem boni et mali; sed et ipse tamen, qui sciebat solidiores capere cibos, adiumenta quaerebat, ut in eo uerbum domini curreret. nec iste quoque sine pfecatione hoc potuit usurpare, ut laudatio eius iocunda fieret deo; non enim usurpantis, sed precantis assertio est.