Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo et si quis est redemptus de populo Iudaeorum, non ideo redemptus, quia multam habuit aestimationem sui nec quia multitudinem habuit in commutatione sua, sed redemptus est gratis, quod te docet apostolus dicens: reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt. ubi autem gratia, non utique merito operum nec iustificatione uirtutum, sed liberalitate donantis, electione redimentis.

quod aeque scriptura te docuit dicente apostolo Paulo: si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est grastia. quid ergo? quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus. quare non sit consecutus agnosce: quia se iustificare cupiebat, quia operum suorum iactantiam requirebat, quia fidem non detulit nec gratiam recognouit. et ideo electio consecuta quae uocantem audiuit, aduenientcm suscepit.