Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Non uendit ergo dominus nisi seruum malum, non uendit utique bonum. nam etsi Ioseph uenditus est, non dixit tamen propheta: \'a domino uenditus est Ioseph\', sed: in seruum uenditus est Ioseph, quem fratres proprii uendiderunt, quem dominus tamen in figura propriae passionis redemit a seruitute, renouauit ad gratiam.

uendiderunt itaque eum fratres et acceperunt pecuniam, sed dominus eum non solum libertati reddidit, sed etiam dignitate cumulauit. figuram autem in eo fuisse domini Iesu ostendit scriptura, quae dicit: filius meus zelo appetitus, ad me reuertere, et alibi: primogenitus tauri decus eius, eo quod exaltauerit deus pater cornu christi sui.

Qui ergo uenditur, uilis et sine pretio est, quasi qui magis non sit quam qui sit. unde et Aquilas dixit: tradidisti [*]( 2 *Esai. 50, 1 6 *I Petr. 1,18—19 8 cf. I Petr. 1, 19 12 I Cor. 7, 23 17 cf. I Cor. 1, 30 20 *Ps. 104, 17 26 *Gen. 49, 22 27 *Deut. 33, 17 28 cf. I Reg. 2,10 31 Aquilas et Symmachus Ps. 43, 13 ) [*]( 5 peccatis pa, cf. p. 294, 6 6 ait] add. pretio empti estis av, cf. lin. 12 7 precio Aml 8 quis BCDFav 12 filius Fml 16 redemat Cml 25 figura B eum B 26 zelus p 31 aquila ABm2Cm2$(av) )

294
populum tuum, ut non esset, et Symmachus: tradidisti populum tuum sine substantia. non sunt enim qui repudiantur a Christo; sunt auiem qui eliguntur a domino, quoniam dominus uocauit quae non sunt tamquam quae sint et electae sunt gentium nationes, ut destrueretur perfidia Iudaeorum. in nihilum ergo traditus est ille populus, quia peccato suo uenditus est; nullam enim habet culpa substantiam.