Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ita ergo et deus uiliorem uendidit, potiorem emit. uendidit [*]( 14 cf. Ioh. 21,16 *Luc. 22, 32 20 Ps. 43, 13 ) [*]( 4 utrumque loquutus C palearum plena DF 9 autem] add. et Fa 14 huic Bftv 20 inquid B, om. fJ 21 quidam] cuiquam A quidem a 23 id om. Bml 26 emere] iubere B 27 commodum A 28 qui av, om. eodd. in om. ABmlfi 30 negotiationis BC 31 eDstimauerint a )

293
populum Iudaeorum non inclementia dei, sed sua culpa, quibus recte dicitur: ecce peccatis uestris uenditi estis et propter iniquitates uestras dimisi matrem uestram. hoc itaque genere uenditus populus Iudaeorum , emptus est populus Christianus , ille peccato uenditus, hic emptus sanguine. unde Petrus ait:

non corruptibilibus, argento uel auro, empti estis, sed pretioso sanguine. qui est sanguis pretiosus nisi agni illius inmaculati, hoc est domini nostri Iesu Christi ? ergo sine pretio PI\'Pulus Iudaeorum, pretiosus autem populus Christianus ; ille pretium non habet, quia peccatum habet, iste in pretio est, cui peccatum remissum est.

unde recte ecclesiae filiis dicitur: pretio empti estis; nolite fieri serui hom i num. si tibi dicitur, ne seruus fias hominum et perdas propriam libertatem, multo magis dicitur tibi, ne seruus fias peccati, et iterum, ne seruus fias serpentis inimici et aduersarii, sed seruias soli domino, qui propria te redemit caritate, quia ipse est suorum redemptio seruulorum.