Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Non uendit ergo dominus nisi seruum malum, non uendit utique bonum. nam etsi Ioseph uenditus est, non dixit tamen propheta: \'a domino uenditus est Ioseph\', sed: in seruum uenditus est Ioseph, quem fratres proprii uendiderunt, quem dominus tamen in figura propriae passionis redemit a seruitute, renouauit ad gratiam.

uendiderunt itaque eum fratres et acceperunt pecuniam, sed dominus eum non solum libertati reddidit, sed etiam dignitate cumulauit. figuram autem in eo fuisse domini Iesu ostendit scriptura, quae dicit: filius meus zelo appetitus, ad me reuertere, et alibi: primogenitus tauri decus eius, eo quod exaltauerit deus pater cornu christi sui.