Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non corruptibilibus, argento uel auro, empti estis, sed pretioso sanguine. qui est sanguis pretiosus nisi agni illius inmaculati, hoc est domini nostri Iesu Christi ? ergo sine pretio PI\'Pulus Iudaeorum, pretiosus autem populus Christianus ; ille pretium non habet, quia peccatum habet, iste in pretio est, cui peccatum remissum est.

unde recte ecclesiae filiis dicitur: pretio empti estis; nolite fieri serui hom i num. si tibi dicitur, ne seruus fias hominum et perdas propriam libertatem, multo magis dicitur tibi, ne seruus fias peccati, et iterum, ne seruus fias serpentis inimici et aduersarii, sed seruias soli domino, qui propria te redemit caritate, quia ipse est suorum redemptio seruulorum.