Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique fleuit et paleas suas lauit et illis temptationibus meruit, ut pro se Christus interueniret. quanto maius est patrocinium quam perturbationis illius temptamentum! et ideo plus quam passus est adquisiuit; adquisiuit enim Christum sibi patrocinantem. cogitur autem aduersarius sanctos domini ad sua damna temptare; dum enim temptat, meliores reddit, ut qui temptatur possit et alios instituere, qui sibi ipse inualidus uidebatur.

denique Petrus ecclesiae praeponitur, postquam temptatus a diabolo est. ideoque ante significat dominus, quid sit illud, quod postea eum pastorem elegit dominici gregis. nam hic dixit: tu autem conuersus confirma fratres tuos. conuersus est ergo sanctus apostolus Petrus ad bonam frugem et uentilatus est sicut triticum, ut esset ipse cum sanctis domini unus panis, qui nobis esset alimentum. dum enim Petri actus legimus, Petri praecepta cognoscimus, fit nobis uitae aeternae et salutis alimentum.

Uendidisti, inquit, populum tuum sine preti o. emendi et uendendi uidetur aequalis quidam esse contractus; sed tamen, si emenl is et uendentis affectum consideres, unusquisque sibi uiliorem uendit et complacitum emit. ut enim praeter id genus hominum loquamur, qui negotiationem uendendis mancipiis exercent, non facile quisquam uendit nisi eum, qui sibi displiceat et quem usui suo inhabilem putet, et iterum unusquisque emere desiderat eum, quem utilitati uel ministerio accommodum iudicauerit. 2 sed et ipsi, qui in uendendis mancipiis sumptum exercent suum et sectantur lucra, utique ita uiles habent eos quos uendunt, ut eis uiliores sint quam pecunia, et saepe etiam ipsi, quos negotiationi suae magis habiles aestimauerint, malunt tenere quam uendere.