Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ergo intus quasi in cubiculo tuo deus est. audi etiam alibi quia intus est deus: ecce, inquit, dominus procedet de loco suo et descendet et ascendet super excelsa terrae et mouebuntur montes sub eo etualles liquescent. scriptura hoc dicit et iam tunc significabat, quod desereret populum Iudaeorum et transiret ad gentes. denique et in psalmo hoc inuenimus expressum, cum dicit Dauid: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exultauit tamquam gigans ad currendam ui .

His igitur generibus repperimus egressum dei aut eius ingressum, sicut et dominus dicit Iesus, quia ad uirum timentem ueniat: ecce, inquit, sto ad ianuam et pulso; et si quis audierit uocem meam et-aperuerit ianuam, intrabo ad eum et cenabo cum illo et ipse mecum. haec igitur diximus propterea, quod ait propheta: reppulisti nos et non progredieris, deus, in uirtutibus nostris.