Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Similiter autem et illud accipiamus, quia deus progressus est in uirtutibus Iudaeorum, quando Iesus Naue ducem militiae caelestis adorauit et ideo sine ferro uicit et sine ulla obsidione destruxit urbem Iericho, quae habebat ualidissimos muros. quando enim progressus est in uirtutibus seruorum suorum deus, uictoria consecuta est; nam progressus est angelus ad Ezechiae preces et [*](2 *Esai. 19, 1 3 *Matth. 6, 6 8 *Mich. 1, 3-4 13 Ps. 18, 6 19 *Apoc. 3, 20 23 *Ps. 43, 10 26 cf. Ios. 6 30 cf. IV Reg. 19, 35 ) [*]( 2 nubem] nube AC dominus uenit ftav 4 hostio ee, add. tuo F 15 exsultauit Ev gigas Cm2ftav 17 hiis DE reperimus BCDFav 18 Iesus] deus j9 20 aperuit Bml 21 coenabo Bfiav 22 propter Cp 23 repulisti av 25 similiter scripsi simpliciter codd. av 28 ihericho C ihurico DF Hicrieo a Hiericho b 30 consequuta B alt. est om. Bml )

285
strauit innumeras copias Assyriorum.

sed interdum et quos uult in certamine coronari dominus ueluti derelinquit ad tempus, ut fide uinnant nec rebus secundis et prosperis deuotio remittatur. denique saepe, qui prosperorum cursu et secundorum usurpatione ceciderunt, corriguntur aduersis. ideo frequenter inuenimus Iudaeos post uictoriam lapsos, post seruitium correctos, quia precibus et deplorationibus deum ad se redire fecerunt.