Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Merito ergo in finem; filiisCore intellectus inscribitur, ut in eo cognoscendo non uulgaris auditus, ? sed intellectus spiritalis operetur. denique Aquilas \'psalmum disciplinae\' posuit. et ideo tibi dicit scriptura: da in disciplinam cor tuum, [*]( 7 cf. II Tim. 2, 5 8 cf. Eph. 6, 12 12 *Matth. 11, 11 15 cf. Rom. 8, 31 19 I Cor. 15, 23—24 22 cf. I Cor. 15, 26 25 *Ps. 43,1 27 cf. Aquilas Ps. 43, 1 28 *Prou. 23, 12 ) [*]( 2 ammisit BC 3 hiis E iis av 4 lustrare Cml 6 admonet Aav 7 et om. « 8 inlecebris Cml 10 hoste eo BCflav 12 quo] quem (ia 13 ioanne E 17 aduersus BCv iesu Bfia et om. BCmlfta 18 exercitus B intentio BFml 21 deo bis Bml 24 colluio DFml 25 chorae A chore C(i(a). add. psalmus BOfl intellectus] add. psalmus v psalmus intellectus a 27 aquila codd. (av) 28 disciplina AC ) [*]( 17* )

260
aures autem tuas praepara sermonibus intel- 1 e c t u s, et alibi idilige sapientiam et disciplinam.

sapientia est quae sensu scaturit, disciplina in habitudinem quandam naturae coalita forma uirtutum et mentis confirmata sententia scientiae disciplinis. intellegere quoque obscurum sermonem atque dictionum prudentiam et aenigmata Prouerbiorum scriptura nos docuit, cuius auctoritate colligimus has prudentiae principales esse uirtutes, eo quod sapientia semper quasi mater fecunda parturiat, disciplina quasi seuerior magistra distringat, intellectus quasi diligens quaesitor inueniat et ueram iustitiam iudiciumque rimetur.

Doceamus haec sacrae testimoniis lectionis. Sapientia dicit: ego quasi fons a paradiso dixi: rigabo meum hortum et adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam; nam generationes suas menti hominis et bonos sensus quasi pia mater infundit. accipe etiam testimonia disciplinae: fili, ne negle.xeris disciplinam dei nec defeceris ab eo correptus;