Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Psalmi titulus est: 1 n finem; filiis C or e intellectus . ubi passionis dominicae et baptismatis et ingressionis ad altare sacrosanctum decursa mysteria sunt, docet sanctus propheta Dauid, quemadmodum athletam suum, cuius nomen teneatur in agone sanctorum, Christus exerceat. sicut enim sine labore nostro non ex operibus, sed ex fide per gratiam suam nobis peccata [*]( 2 *Matth. 6, 6 7 cf. Esai, 40, 2 10 *Ps. 34,13 12 *Ps. 40,14 ) [*]( 2 dicit C 3 tuum om. F 4 hostio a 6 reddetur F alt. quod om. BCtnl 8 effectu a affectu codd. v (at ef. fructum lin. 11, quod propter Ballerinii adnotationemmoneo) 9 recipiat BC 10 sinu meo DF 11 scilicet] add. et Bml 13 misteria ADF ex om. a 14 in om. A fiat] add. Explicit psalmus XL. mo Incipit psalmus (titulus psalmi C) XLIII a Explicit de psalmo XL. Incipit de o 0 psalmo XLIII (i ) [*](praescribuni: Psalmi (In psalmum v) XLIII enarratio av ) [*]( 16 *Ps. 43, 1 21 cf. Gal. 2,16 ) [*]( 16 tytulus F filius F chore A,8(a) chorae C 18 misteria ADF doccBs ft 19 adhletam A 20 agmine Fa )

259
donauit et ad coronae petitionem indulgentissimus nos et benignus admisit nec superiora nobis fecit obesse flagitia, quibus tanto certamine iudicaremur indigni — quaeritur enim etiam in his, qui lustrale certamen hoc subeunt, etiam disciplina uiuendi —, ita rursus, ne tanta peccatorum donatione resoluti in superiora flagitia uel desidiam reuertamur, psalmus iste nos ammonet multa nobis et grauia certamina esse proposita, ut nemo nisi qui legitime certauerit coronetur.

luctandum est igitur aduersus carnis huius inlecebras er, feruorem sanguinis, luctandum est aduersus nequitias spiritales. nemo grauior domestico aduersario, nemo nocentior eo hoste cui caelestis substantiae potentia suffragatur. cum dico \'nemo\', diuini memento sermonis, quo dixit dominus, quia maior ex natis mulieris Iohanne Baptista nemo; nam qui natus est ex uirgine, ipse super omnes est. et ideo neminem uereamur qui Christum habemus, quoniam, si Christus pro nobis, quis contra nos?

certemus ergo usque ad finem, ut euacuatis omnibus, quae aduersum Iesum et domini uoluntatem in nostro ante corpore militabant, uerae exercitiis uirtutis intenti soli deo nostro et domino seruiamus. hic enim finis, ut scriptum est: primitiae Christus, deinde finis, cum tradiderit regnum deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et potestatem et uirtutem, ut mors nouissima destruatur et incipiamus deo esse subiecti regnum in nobis caeleste seruantes, ubi erat ante conluuio peccatorum.