Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
neque enim Ioseph. ad Iacob reuertitur, sed Christus a mortuis resuscitatus ad patrem deum reuertitur, ut scriptum est: a summo caelo egressio eius etoccursus eius usque ad summum eius . est tamen ut de Ioseph accipiatur: reuertere ad me, quia populus reuertitur in terram Chananaeorum, in quibus ante habitauerant patriarchae. unde dicit Isaac ad Iacob: non accipies uxorem a filiabus Chananaeorum [*](3 cf. loh. 1,1 5 cf. Deut. 33,17 10 cf. I Reg. 29, 5 13 *Deut. 33,17 14 cf, Ps. 148, 14 15 *I Reg. 2,1 19 *Gen, 49,22 22 Ps. 18,7 24 *Gen. 49, 22 27 *Gen. 28,1 ) [*]( 2 unicornus Cml 3 aput B 5 ephrem a effrem 0a 6 Manaase a manassem BC manassen eel. (v) 14 et dedit F 15 samuel Bfl (av) exaltauit BCml 16 domino] add. et Cfiav 17 deo meo] domino fl 19 christi sit {l 21. 22 reuertit Bfta (reuertit* F priore loco) 22 deum patrem DP 24 eius om. a est] et DF esto av 25 reuertit Bfta chananeorum ACDF 26 quibus] qua a ysaac fl 27 filiabus] finibus fJ chananeorum ADF )
numquid ipse - propter benedictionem uteri materni - in toto orbe benedictus est et non dominus Iesus, quem uirgo generauit? et ideo non solum super homines, sed etiam supra angelos et archangelos et supra omnem sublimitatem caelestium benedictus est potestatum, sicut scriptura testatur dicens enedictus qui uenit in nomine domini; deus dominus et inluxit nobis. dominus enim deus ipse est rex regum et dominus dominantium in his quae habentur in caelis.