Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
hic est antiquus dierum. quis autem unicornuus nisi unigenitus dei filius et unicum dei uerbum, quod erat in principio apud patrem ? quod uerbum suis cornibus gentium populos mortificauit et uiuificauit, ut fierent in decem milia Ephraem usque ad terminos terrae et usque in milia Manasse, eo quod crediturus esset in eum populus nationum, qui totum repleret orbem terrarum, crediturus esset postea etiam populus Iudaeorum ex obliuione conuersus ad gratiam; oblitus est enim salutem suam, qui tam sero conuerteretur ad Christum. ideo Saul in milibus, Dauid in decem milibus, quia durus in paucis, mansuetus in pluribus.
Neque tamen abnuo, si quis quasi ad Ioseph dictum putat: primogenitus tauri decus eius etsic distinguendum putat, quia dedit et sanctis suis cornua. exaltauit enim cornua populi sui, et Anna mater prophetae Samuhel dicit: exultauit cor meum in domino, exaltatum est cornu meum in deo meo. habuit utique et Ioseph in domino cornua spiritalia. accipiatur itaque Ioseph, dummodo in ipso figura sit Christi, cui dicitur:. Ioseph filius meus amplificatus, filius meus iunior; ad me reuertere.