Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et ideo sacri sanguinis se redemptione fraudarunt, salutiferae quoque passionis se beneficiis abdicauerunt, ne uitam mereantur aeternam, quia scriptum est: nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis ipsis. qui autem manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habebit uitam aeternam. accipe aliud.

quid est neruus nisi quo corpus omne constringitur ? corpus Christi ecclesia est, quae uinculo stringitur caritatis. quid aliud in Christo Iudaei nisi caritatis uinculum omne soluerunt ? merito Petrus sacerdos eligitur, qui spiritu caritatis diuinae triplici se ligauit.