Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Accipe adhuc, quia ipsum significauit Moyses.adiecit: cornua unicornui cornua ipsius; in ipsis gentes uentilabit. sed noli timere quia uentilat; dixit enim: percutiam et sanabo. bona cornua, quibus inclusit orbem terrarum; bona cornua, quibus leonem illum nostrum aduersarium uentilauit; bona cornua, quibus fecit ut cornua aduersarii timere nequeamus, quia et satanas habet cornua sua, sicut testificatus est Danihel dicens:.uidebam et cornu illud quod faciebat pugnam cum sanctis, et [*]( 2 *Gen. 49, 7 3 cf. Gen. 32, 24^25 8 cf. Gen. 32, 32 11 *Ioh. 6, 54-55 16 cf. Col. 1, 24 21 *Deut. 33,17 23 Deut. 32, 39 27 *Dan. 7, 21-22 ) [*]( 1 et ut aperiret om. p 3 dispergam]add. illos v Israel] ierlm DEmlFml 4 obstipuit BC 7 misterium ABDF 10 abdicarunt v 13 in uobis ipsis uitam Eav ipsis] add. manentem Dm2 14 carnem meam fJ 16 est om. AC 18 karitatis F omnes {l 19 qui] quem Cm1 se ligauit] religauit BC 21 unicornum B unicornu Cml unicornium Cm2 22 uentilauit « 23 bo.ia — 24 terrarum post Ivtu 25 uentilauit tr. F 26 sathanas « 27 tcstificatur (om. est) a Daniel fiav 28 et eras. C ) [*](lb* )

276
inualescebat eis, donec uenit antiquus dierum.

hic est antiquus dierum. quis autem unicornuus nisi unigenitus dei filius et unicum dei uerbum, quod erat in principio apud patrem ? quod uerbum suis cornibus gentium populos mortificauit et uiuificauit, ut fierent in decem milia Ephraem usque ad terminos terrae et usque in milia Manasse, eo quod crediturus esset in eum populus nationum, qui totum repleret orbem terrarum, crediturus esset postea etiam populus Iudaeorum ex obliuione conuersus ad gratiam; oblitus est enim salutem suam, qui tam sero conuerteretur ad Christum. ideo Saul in milibus, Dauid in decem milibus, quia durus in paucis, mansuetus in pluribus.