Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Hic est glorificatus inter fratres suos, sicut ipse dicit: n a rrabo nomen tu.um fratribus meis. quae maior est gloria quam pectoribus nationum cognitionem diuinitatis infundere ? quem in uisione uidit Ioseph, quod manipulum eius adorarent fratrum manipuli, adoraret eum sol et luna cum stellis. manipulus ille in figura carnis accipitur; omnis enim caro faenum. fae-

num suscepit hoc nostrum, ut suum triticum germinaret et fructum resurrectionis afferret. quaeris testimonium? audi de se dicentem: nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet. denique ut scias, quia de dei filio dicit Moyses, ait: glorificatus inter fratres suos primogenitus. utique non Ioseph erat primogenitus inter filios Iacob, sed Ruben; nam Ioseph post plurimos erat. sed primogenitus dicitur qui uenturus erat, ut nationum populos congregaret.

Unde pulchre ait scriptura: tauri decus eius. sicut enim taurus ducit armentum, ita Christus plebem gentium duxit ad ecclesiam, induxit ad pascua, ut posset dicere: in locum pascuae, ibi me conlocauit; Super aquam refectionis constituit me. huius tauri decorem pro captu nostrae fragilitatis armenta secuta sunt praecedentem, ut uitam adipiscerentur aeternam. mugiuit hic taurus et mors refugit.

leorugitetquisnontimett uere maxima taurus uictima, ut ab aduersariis assumamus testimonia; quae maior enim uictima quam quae mundi totius peccatum suo cruore mundauit ? audi, quia ipsum taurum dicit etiam sanctus propheta Iacob, cum reuelaret domini passionem, quem Iudaei postea persecuti sunt: in furore , [*]( 1 Ps. 21, 23 4 cf. Gen. 37, 7 . 9 6 Esai. 40, 6 9 *Ioh. 12, 24-26 12 .17 *Deut. 33, 17 13 cf. Gen. 29, 32 . 30, 24 19 *Ps. 22, 2 24 Uerg. Georg. 2, 146 sq. 28 *Gen. 49, 6 ) [*]( 4 quod] quum a 5 adoraret] adorarent a 6 pr. fenum A3 foenum Bn alt. fenum AC foenum Ba, om. fJ\' 7 hoc nostrum suscepit av 9 in terra aE, młt; DF 11 afferret BCtnl affert {lo, de dei filio] dei filius fJ 12 moises ,A 14 rube DF 19 paschua D Joco Cfiav (elg TÓnov) 21 decore fJa pro] perpetuo Ββα captaβα fia : 25 sumamus fJ .27 sancti prophetae B prophetia F )

275
inquit, suo subneruauert taurum.et ut aperiret, quia de Iudaeis dicebat, addidit: diuidam eos in Iacob et dispergam in Israel.