Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quis est in rubo usus Moysi nisi primogenitus dei filius, qui ait: ego sum deus patrum tuorum, deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob? ideo se demonstrauit humanis aspectibus, quia uenturus erat, ut ab omnibus uideretur. ideo rubus urebatur et non exurebatur, quia terram istam, quae nobis spinas germinabat et sentes, disponebat urere per continentiae disciplinam. quam consumere per mortis aerumnam. unde dicit propheta: ure renesmeos etcormeu m.

reuelauit ergo futurum quoddam corporei spiendons mdicium, quo per resurrectionem caro ista fulgeret. quid enim significabat ignis innoxius nisi lumina resurgentium ? unde praesumpsit apostolus dicere, quia, sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum. hic ergo, inquit, ueniat super caput tribus Ioseph, ut exaltet caput populi sui, ueniat etiam super uerticem, ut uerticem capilli perambulet amputaturus superflua delictorum, sanctificaturus ornamenta uirtutum. [*]( 1 *Ps. 43, 6 6 *Deut. 33, 16—17 14 *Ex. 3, 6 17 cf. Ex. 3, 2 18 cf. Gen. 3, 18 20 Ps. 25, 2 23 cf. I Cor. 15, 41-42 ) [*]( 1 inquit om. DP 2 uentilauimus BC, add. cornu Cu 3 et] sed BF 4 non] nec av 5 mutatur A 6 legemus Fml uisus est BEav uisus in rubo est DP 9 species deleui (ro xdAAog LXX); c/. cap. 17 init. 19 init. 43 tztr. Expos. ps. 118, tractat. 7, cap. 5 11 uentilauit BCml 12 ephrem « effrem £ (a) 13mannasse £ est om. b moisi D 15 habraham A abraam P ysaac CF 18 disponebatur aere B 20 renos Aml 21 quoddam futurum fJ ) [*]( LXIV: Ambroe. pars 6. PEtschenig ) [*]( 18 )

274