Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Hic est glorificatus inter fratres suos, sicut ipse dicit: n a rrabo nomen tu.um fratribus meis. quae maior est gloria quam pectoribus nationum cognitionem diuinitatis infundere ? quem in uisione uidit Ioseph, quod manipulum eius adorarent fratrum manipuli, adoraret eum sol et luna cum stellis. manipulus ille in figura carnis accipitur; omnis enim caro faenum. fae-

num suscepit hoc nostrum, ut suum triticum germinaret et fructum resurrectionis afferret. quaeris testimonium? audi de se dicentem: nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet. denique ut scias, quia de dei filio dicit Moyses, ait: glorificatus inter fratres suos primogenitus. utique non Ioseph erat primogenitus inter filios Iacob, sed Ruben; nam Ioseph post plurimos erat. sed primogenitus dicitur qui uenturus erat, ut nationum populos congregaret.