Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et ideo nomen dei in se habens dicit: t u autem, domine nnine, miserere mei et resuscita m e, et retribuam illis. quod utique non quasi de resurrectione dubitans dicit qui in potestatė habebat dicere: soluite templum hoc, et triduo resuscitabo illud, sed formam dat homini, ut misericordiam a deo et resurrectionem de deo speret. deinde non resuscitari se petit, sed resuscitari sibi postulat Mathiam in locum Iudae, ut apostolicus numerus impleatur. etenim quia necesse habebat perire filius perditionis, ut scriptura impleretur, oportebat in locum ipsius subrogari filium salutis. tertium accipe.