Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
nec te moueat, quod legisti: hi in curribus et hi in equis, nosautem in nomine domini dei nostri magnificabimur. ipsi obligati suntet ceciderunt. sed Helias non cecidit, qui curru introiuit; ubi enim dei nomen est, ibi nullus obligatur, sed absoluuntur uniuersi. in nomine autem dei nostri et pauper est tutus et diues et nobilis et ignobilis et infirmus et potens. fidei non praeiudicant opes, si tamen uti opibus nouerimus.