Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

uulneratus est ergo equus non mendax solus ad salutem, uulneratus est equus qui mundi totius peccata suscepit et onera nostra portauit et non fuit fatigatus, uulneratus est equus qui ad furorem concubitus adhinnire nesciuit. et ideo fortassis Iohanni euangelistae caelum apertum et albus equus est demonstratus, super quem\' sedebat habens in capite diademata et in femore suo nomen scriptum: rex regum et dominus dominantium. albus erat qui erat inmaculatus, qui nulla peccati inquinamenta cognouerat. nam si libido tenebrosa est, recte sanctimonia relucet et splendet.

hic ergo equus est uulneratus , sed non retardatus. denique cum ipso uulnere de tumulo resurrexit, cucurrit ad caelum supra omnes angelos et archangelos, uelocior omni equitatu militiae caelestis inuentus, supra equos etiam illos igneos de quibus Helias raptus est. et merito uelocior, qui super omnes caelos et supra caelum caelorum ad sedem dei omnipotentis ascendit et sedet, ut scriptura nos docuit dicens: uidebitis abhinc filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis.

Hic itaque equus in figura et ante est demonstratus tempore Machabaeorum, quem sedebat dux ille militiae caelestis aureis armis refulgens, qui Heliodorum depeculatorem illum depositi uidualis ceterorumque, quae sacrae fuerant commendata custodiae, strauit perculit et postea exoratus Oniae precibus sacerdotis [*]( 4 *Hab. 3, 8 6 cf. Ps. 32,17 9 cf. Hier. 5,8 10 cf. Apoc. 19,11 12 Apoc. 19,16 19 cf. IV Reg. 2,11 22 *)Iatth. 26, 64 25 cf. II Mach. 3, 25-35 ) [*](1 iuda BDF 2 hoc] add. in DF 3 morderi ff 9 adinnire A 10 io- anni BE (av) 11 supra BOp 13 qui] quia OmZav 14 qui] quia F si om. Aml 18 equitatum Bml equuos C 19 de om. BfJav, cf. Roensch, It. 8, pag. 393 elyas C helyas DF elias E(v) 21 sedit BF 24 hinc Bml 25 machabeorum aDF Maccabaeorum a 26 eliodorum aDF despeculatorem (i s. alt. e) B 27 fueruntF 28 et strauit et perculit fiav postea exoratus] prostratum fia onye C )

248

uitali usui reformauit. unde uere in eo arma aurea refulserunt, quia solus equum hunc sedit et uicit in quo nullus culpae immunis euasit, non Enoch, qui raptus est, ne malitia mutaret cor eius, non Abraham, non Isaac, non Iacob, non Moyses. omnes enim sub peccato, omnes sub morte. denique regnauit mors ab Adam usque ad Moyse . solus iste est qui peccatum non fecit, solus est Christus qui peccatum abstulit mundi, qui dixit morti: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus?