Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quomodo ergo amplificauit super hunc subplantationem suam ludas et cecidit eques retrorsum ? quod in Iuda est, dolum fecit, quod in Christo, uolens passus est. saepe uidemus fortiorem uelle percuti, ut acrior lacessitus insurgat, uehementius excitetur . momordit ergo serpens calcaneum equi, uirus suae fraudis euomuit;

uolens eques se ipse deiecit, uolens cecidit, ut nos leuaret. quid est tamen quod ait scriptura: et cadet eques retrorsum? cur retrorsum nisi ut retro regeret se sequentes? retrorsum erat Petrus, cui dixit: uade retro post me, retro erant apostoli et ceteri discipuli. ideo retrorsum cecidit, quia super quos cadit saluat. omnis enim qui super hunc lapidem, inquit, ceciderit, conquassabitur, supra quem ceciderit autem, mundabit eum.

alii habent: uentilabit eum, alii: comminuet. qui enim uentilat frugem, mundat a paleis, qui comminuit aliquid, in puluerem redigit, ut mollitia pulueris uel poculo salubri uel reliquo medicinae proficiat. unde colligimus cauendum, ne quis semel per baptismum susceptus a Christo ex eius deerret corpore, hoc est excutiatur ab ecclesia;

ipsa est enim mortis ruina perpetuae. lllum autem, qui uenit [*](3 cf. Hebr. 11,5 . 17 . 20 . 21 . 24 4 cf. Rom.3,9 5Rom.5,14 6 cf. I Petr. 2,22 8 *I Cor. 15, 55 16 *Gen. 49,17 18 *Marc. 8. 33 20 *Luc. 20,18 ) [*]( 2 nullius fl 4 habraam A abraam B ysaac CDF moisesA 6 moisen A 11 quid Bml 12 christum AC uidimus a 13 exurgat fJ 17 cur retrorsum om. a nisi ut in ras. C ut] ante (n s. I.) B retro om. Bfia regeret retro v 21 autem ceciderit Cm2v 22 autem] ait fJ mundauit Bml mundabitur fJ emundabit av eum om. {l uentilauit B 23 comminuit BCml 25 salubre B medicinae] adu. sine BC (del.), post sine spat. uac. relicl., add. usui sine ulla perturbatione (sic!) fJav 27 deerat BCml decidat fiav )

249
crediturus in Christum, ut eum mors eius inueniat, crux eius assumat, clauus infigat, sanguis infundat, sepultura quoque eius inuoluat,. gratia resurrectionis attollat, de somno suscitet, a morte uiuificet, illum, inquam, a saeculo liberat, a peccato mundat , sanat a uulnere, a duritia impietatis inflectit, ad mansuetudinem pietatis emollit, ut circumciso corde suauem illum et inconprehensibilem hauriat spiritum, bibat poculum salutis aeternae. cecidit ergo eques retrorsum.