Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

inmortalis est, cuius summa natura et plenitudo uirtutum sine ulla carnis accessione signatur. caro autem dispensationis in Christo est, quam miserationis titulo et pietatis iure suscepit, ut captiuam redimeret, ablueret contaminatam, mortuam resuscitaret. et pulchre ait:numquid qui dormit non adiciet ut repurgat ? non dixit \'non adicitur\', sed \'non adiciet ut resurgat\', eo quod ipse se dei filius resuscitauit, sicut supra diximus dixisse eum Iudaeis:

soluite hoc templum, et iri triduo suscitabo illud. adiectionem accepit caro quasi sumpta de homine, suscepta de uirgine, sed quasi deus adiectionem ipsam operatus est, qui uirtute propria resurrexit, ut esset suae resurrectionis operator. cum legas, quod et pater filium et filius ipse se resuscitauerit, agnosce operationem illam diuinae fuisse uirtutis, quia patri et filio una uirtus, communis operatio, quandoquidem una atque eadem substantia trinitatis est.

\'Sed quid ego ceteros arguo?\' dicit dominus Iesus; \'quid mirum si populus me non cognouit et cruci adiudicauit, cum [*](5 *Esai. 38, 5 6 Ps. 60, 7 8 *Eccli. 18, 6 (5) 11 cf. CoL 2, 9 17 Ps. 40, 9 20 Joh. 2, 19; cf. cap. 18 extr. 24 cf. Act. 3,13. 26. Phil. 3, 10 cet. ) [*]( 1 adiectio suo loco om. v et om. ft scripsisset a 2 esayam B ysayam C ysaiam DF isaiam E 4 misertus fiav 5 mandauitque B 6 sanctus Dauid ltov 7 adiciet a inuentum] add. est Bm2C homini ergo BCml 8 nichil addi DF 9 addicere C 11 resurrexit] add. non Bm2 20 resuscitabo BCft excitabo v 24 cum {add. igitur a) legas] ut aatem intellegas BCv in quo ipsum legas fi resuscitauit F 28 ego] add. inquit BCml )

243
apostolus meus mercedem proditionis exegerit, cum conuiua meus mortem meam uendiderit? etenim homo pacis meae, in quem speraui, qui edebat panes meos, ampliauit super me supplantationem\\ aliqui ludam excusandum putant, quia refudit pecuniam quam pro mercede emptionis acceperat.